13 nazioni, 97 scuole, 164 studenti, 57 professori per un totale di 221 presenze per la XXXVIII edizione del Certamen Ciceronianum Arpinas di maggio 2018 che anche quest'anno ha fatto tappa in Abbazia per il tradizionale saluto del padre Abate.

S.E. Ogliari ha accolto  tutti nel salone S.Benedetto dapprima in inglese e poi in latino con il testo di benvenuto che riportiamo in originale.

 

 

 

 

IUVENIBUS CONVENIENTIBUS
AD XXXVIII CERTAMEN ARPINAS
SALUTEM IN DOMINO

 

Salvete iuvenes carissimi ad tricesimum octavum certamen Arpinas convenientes.
Ut docet Constitutio Pastoralis de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, «ex sociali hominis indole apparet humanae personae profectum et ipsius societatis incrementum ab invicem pendere» (cap. II, 25). Etenim ex sociali vita, quae humanae naturae apte respondit, oriuntur utilia et pergrata vincula familiae, communitatis politicae, amicitiae.
Omnes communitates – ut ait Thomas Aquinas – «coniectant aliquod bonum id est intendunt aliquod bonum sicut finem» (In octo lib. Politicorum Aristotelis expositio, lect. I). Praecipuus finis communitatis politicae est bonum commune, propter quod ipsa existit. Immo vero hoc bonum est ipse ordo qui componit multiplicem diversitatem personarum, causarum, temporum et locorum, complectens iura officiaque singulorum hominum, familiarum et variarum consociationum.
Bene dicit Arpinas: «Natura sumus apti ad coetus, concilia, civitates», adeo ut «communem utilitatem nostrae anteponamus. Ut enim leges omnium salutem singulorum saluti anteponunt, sic vir bonus et sapiens et legibus parens et civilis officii non ignarus, utilitati omnium plus quam unius alicuius aut suae consulit» (De finibus, III, 63-64).
Igitur memores semper sitis, iuvenes dilectissimi, fundamenti boni communis, quod exercitio vestrae libertatis atque simul virtutis semper promovendum est. Adhuc Cicero, ad publicam salutem tuendam nec non ad bonam civium cooperationem fovendam, firmiter docet: «Unum hoc definio, tantam esse necessitatem virtutis generi hominum a natura tantumque amorem ad communem salutem defendendam datum, ut ea vis omnia blandimenta voluptatis otiique vicerit» (De re publica I, 1). Idem auctor sic laudat virtutem: «Nihil est virtute amabilius, nihil quod magis adliciat ad diligendum, quippe cum propter virtutem et probitatem etiam eos, quos numquam vidimus, quodam modo diligamus» (De amicitia, VIII, 28). Oh summum bonum probae virtutis, propter quod diligimus et recipimus omnes homines in amicitiam! «Est enim amicitia nihil aliud nisi omnium divinarum humanarumque rerum cum benevolentia et caritate consensio; qua quidem – inquit deinceps Arpinas – haud scio an excepta sapientia nihil melius homini sit a dis immortalibus datum (Ibid., VI, 20).
Carissimi corde opto ut vos, amicis abundantes et bonum commune totius humanae familiae colentes, semper persequamini vias quae fraternum colloquium hominum faveant et magis ac magis pacem inter populos expediant.
Valete quam optime.

In coenobio Montis Casini, d. XII m. Maii a. MMXVIII.
                                                                                                       

 

DONATUS OGLIARI

                         Abbas Montis Casini

 

 

Mostra di Arte Contemporanea 17 ottobre 2020-28 marzo 2021

50X70 MOSTRA alta new stampa