È tornato anche quest’anno a Montecassino il Certamen Ciceronianum Arpinas: l'Abate Donato ha salutato gli studenti sabato 13 maggio

14 nazioni partecipanti, 98 scuole, 167 studenti: questi i numeri dell'edizione 2017 del Certamen Ciceronianum Arpinas, appuntamento che ormai fa parte della tradizione dell'Abbazia e che ha visto, sabato 13 maggio tanti giovani scoprire le bellezze e l'importanza di Montecassino nella trasmissione della cultura attraverso i secoli.

L'Abate Donato ha accolto tutti, come di consueto, nel salone San Benedetto dove gli organizzatori hanno per primi rivolto un saluto al p.Abate e ringraziato gli studenti per l'entusiasmo che anche quest'anno ha caratterizzato la manifestazione in cui la lingua di Cicerone è assoluta protagonista.

Dalle parole del prof Carlo Palleschi, vicepresidente dell'Associazione "Amici ed ex-Alunni del Tulliano", del Preside del Liceo Classico Tulliano, prof. Michele Bove e del sindaco di Arpino, il dott. Renato Rea, è venuto fuori con forza come sia la componente emotiva ed affettiva la cifra distintiva di questa manifestazione che da 37 edizioni si ripete, sempre più seguita e apprezzata.

Rivolgendosi ai ragazzi, il sindaco Rea ha poi così concluso il suo intervento: "Spero che nel cuore manteniate sempre il ricordo della città di Arpino e dei partecipanti".

"Terminare i giorni del Certamen a Montecassino - ha detto il preside del Tulliano - è come chiudere un cerchio, perché al vostro arrivo facciamo di tutto per farvi sentire accolti, darvi speranza e pace, come quando si arriva qui in Abbazia e si viene accolto dalla scritta "Pax" sul portone d'ingresso ".

Infine è stato il momento dell'Abate Donato dopo un primo saluto in inglese, ha rivolto in latino il suo saluto agli studenti:

 

 

IUVENIBUS CONVENIENTIBUS
AD XXXVII CERTAMEN ARPINAS
SALUTEM IN DOMINO


Salvete iuvenes carissimi ad tricesimum septimum certamen Arpinas convenientes.

Sexagesimo recurrente anno a Communitate oeconomica Europaea condita, cuius nomen postea mutatum est in Unionem Europaeam, mentem nostram libenter convertimus ad mirabile incrementum huius Unionis, in qua plures civitates formant unum et eundem populum, libertate operositate ac mutua fiducia concorditer viventem.

Liceat mihi insuper hodie, iuvenes dilecti, laudes dicere et gratias agere vobis, qui huc venistis ad experiendam virtutem charismatis sancti Benedicti abbatis totius Europae principalis apud Deum caelestis patroni.

Ut bene ait beatus Paulus sextus papa: Benedictus «cum aliae Europae regiones, quo tempore Romanorum imperium vetustate corruptum dilabebatur, in tenebras videbantur incidere, aliae adhuc politioris humanitatis et spiritualium bonorum erant expertes, arduo molimine virtutis constantissimae suae effecit, ut nova veluti aurora eidem terrae continenti affulgeret. Cruce enim, libro, aratro, praecipue ipse per se et per filios suos gentibus, quae a Mari Mediterraneo usque ad Scandinaviam, ab Hibernia usque ad Polonorum loca patentia incolunt, christianum attulit cultum civilem» (Litt. Apost. "Pacis nuntius", d. XXIV m. Octobris a. MCMLXIV).

Attendant igitur omnes cives Europae unitae ut affectus suos recte dirigant ad exercendam mutuam comprehensionem, ac ut pro omnibus hominibus iustitiam socialem, bona moralia, pacem et libertatem communiter tueantur et promoveant. Et vos, iuvenes, ex fonte Latinae atque christianae sapientiae haurientes, plus plusque discite hominem in societate viventem non nisi liberum natura sua frui, nec non simul omnino necesse esse, in hac naturali hominum coniunctione, ut «appetitus rationi oboediant» (Cicero, De officiis, I, 102), et «eadem sit utilitas uniuscuiusque et universorum» (ibid., III, 26). Ad respuendas omnes inutiles contentiones, et «ad communem salutem defendendam (Cicero, De republica, I, 1)», nihil est enim tam idoneum et aptum quam bona civium cooperatio, id est civilis societas, cuius mens et animus et consilium in legibus posita sint.

Opto vobis, iuvenes carissimi, ut haec sana principia rei publicae foventes, iuvetis ad spiritualem illam unitatem Europae coagmentandam, qua quidem nationes, sermone, genere, ingenio diversae, unum populum magis ac magis se esse feliciter sentiant.

Valete quam optime.

In coenobio Montis Casini, d. XIII m. Maii a. MMXVII.

 

 

 


DONATUS OGLIARI
Abbas Montis Casini